Aequam memento rebus in arduis

servare mentem, non secus in bonis

ab insolenti temperatam

laetitia, moriture Delli ... 

 

Cedes coemptis saltibus et domo

villaque flavos quam Tiberis lavit,

cedes et exstructis in altum

divitiis potietur heres ...

 

Omnes eodem cogimur, omnium

versatur urna serius ocius

sors exitura et nos in aeternum

exilium impositura cumbae. 

 

Horaz, carmen II3